Читать книгу La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí. (1372-1396) онлайн

63 страница из 109

Primo, designamus loca que sunt et erant de baronia de Exerica, videlicet ipsam villam de Exerica cum tota tenencia et termino iusdem necnon loca de Pina, del Thoro et de Eslida cum eorum terminis, locum de Çuera et vallem d’Anveyo cum eorum terminis, castrum et locum de Fanzara cum suis terminis, et predicta loca sicut prenotata erant de dicta baronia de Exerica. Comprehenduntur etiam in donacione per nos vobis dicto infanti Martino facta castrum et vallis de Uxone, et ultra predicta per nos vobis donata esse volumus de dicto comitatu et intra limittes eiusdem locum de Castro cum tota sua tenencia, necnon rivum de Chelva cum omnibus castris, locis et alcareis et terminis suis; etiam Altura et Les Alcubles et locum de Gayvell cum terminis et pertinenciis eorundem. Volentes et declarantes quod omnia castra, ville, loca, alcaree et mansi quarumcumque sint personarum que sunt in terminis et infra terminos locorum superius nominatorum sint et remaneant ac comprehendantur in et de dicto comitatu et infra limittes eiusdem sic quod quantum termini dictorum castrorum et locorum superius designatorum protenduntur, tantum protendantur et protendi volumus limittes comitatus predicti. Predictum itaque comitatum de Exerica prout intra predistinctas limittaciones includitur, et omnia iura nobis pertinencia in loco de Planes vel in aliis quibuscumque locis nobis pertinentibus racione vinculi per dictum regem Iacobum facti nobili quondam Iacobo de Exerica, eius filio, cum baronibus, militibus, feudis, feudatariis sive castlanis et dominabus ac generosis, aliisque hominibus et feminis cuiuscumque legis et condicionis existant inibi habitantibus et habitaturis, et cum omnibus dominicaturis necnon mero et mixto imperio et alia iurisdiccione civili et criminali, alta et baxia, ac cum terminis, montibus et planis, piscacionibus, venacionibus, fluminibus, nemoribus, herbagiis, pascuis et pasturis, aquis et aqueductibus atque silvis, et cum redditibus, terciis, laudimiis, firmis, directis et alodialibus, dominiis, exitibus et proventibus, molendinis, furnis, carniceriis, scribaniis, curratoriis, questiis, demandis, caloniis, subsidiis, adempriviis, serviciis, servitutibus realibus et personalibus, exercitibus, hostibus et cavalcatis et earum redempcione, cenis, albergis, et cum feudis ac retrofeudis et rebus ac prediis feudalibus et emphiteoticalibus que pro nobis teneantur in feudum seu in emphiteosim, et omnino omnibus aliis iuribus inibi nobis pertinentibus et debentibus pertinere de foro, iure et consuetudine et usu regni Valencie et alias prout melius et plenius ipsa nobis spectant et etiam cum omnibus prerogativis et preheminenciis ad comitatum de iure, usu aut alii pertinentibus quovis modo prout predicta omnia melius, lacius et utilius possunt dici, scribi et intelligi ad vestri vestrorumque sanum et sincerum intellectum, comodum et profectum damus vobis dicto filio nostro iuxta usaticos Barchinonenses et consuetudines Cathalonie in feudum honoratum absque aliquo servicio ut prefertur. Et extrahentes predicta omnia et singula que vobis damus de iure, dominio, proprietate et posse nostri et nostrorum eadem in ius, dominium, posse ac proprietatem vestri ac vestrorum ponimus, mittimus et transferimus irrevocabiliter pleno iure inducentes vos inde in possessionem corporalem seu quasi ad habendum et tenendum ea omnique tempore paciffice possidendum prout per nos vobis melius data sunt et superius ac inferius continentur. Promittentes vobis quod trademus vobis seu procuratori vestro possessionem corporalem seu quasi predictorum omnium per nos vobis ut predicitur donatorum, et nichilominus cum presenti damus et concedimos vobis auctoritatem, licenciam et plenum posse quod propria auctoritate vestra absque aliqua requisicione possitis possessionem seu quasi omnium predictorum que vobis damus et singulorum ex eis libere apprehendere et apprehensam licite retinere. Nos enim donec vobis dictam possessionem seu quasi tradiderimus seu tradi fecerimus vel vos eam apprehenderitis ut est dictum, constituimus nos interim predicta omnia vobis data pro vobis ac vestro nomine precario possidere seu quasi, et ex causa huius donacionis damus, cedimus et mandamus per nos et nostros vobis et vestris perpetuo omnia iura omnesque voces, raciones et acciones reales et personales, ordinarias seu extraordinarias, mixtas, utiles et directas et alias quaslibet ad exercicium earumdem nobis competentes et competentia ac competere debentes et debentia in predictis que vobis damus et contra quascumque personas et res racione eorum, quibus siquidem iuribus et accionibus possitis vos et vestri uti et experiri in iudicio et extra iudicium agendo, deffendendo et omnia alia et singula faciendo que quilibet in et de re sua propria facere potest, et que nos possemus ante huiusmodi donacionem et iurium cessionem et nunc et postea quandocumque. Constituentes vos in hiis dominum et procuratorem tanquam in rem vestram propriam. Mandantes serie huius publici instrumenti quod vicem epistole gerere volumus in hac parte universis nobilibus, militibus et generosis aliisque hominibus villarum, locorum, castrorum et alcarearum et quibuscumque aliis populatis intra dictum comitatum et limittes eiusdem superius designatos quod vos et vestros pro eorum dominis habeant et teneant vobisque et vestris pareant, rependant, obediant et attendant in, de ac super omnibus et singulis in et de quibus nobis ante presentem donacionem debebant et tenebantur rependere, parere, attendere ac etiam obedire ac pro eis vobis vel procuratori vestro homagium faciant et fidelitatis etiam iuramentum. Nos enim cum dicta iuramentum et homagium vobis aut procuratori vestro prestiterint et ex nunc pro tunc absolvimus eosdem omnes et singulos ab omni homagio et iuramento et quavis alia obligacione quibus nobis sint aut sunt5 astricti vel obligati pro hiis que ut predicitur vobis damus. Retinemus tamen nobis ac nostris heredibus et successoribus et sub talibus condicione, modo et forma ac retencione huiusmodi donacionem vobis facimus quod pro hiis que vobis in feudum damus teneamini vos et vestri nobis et nostris successoribus regibus Aragonum, iratis et paccatis, dare potestatem totiens quotiens eam requisierimus de castro et villa de Exerica et de castro de Uxone et terminis suis iuxta usaticos Barchinone, et quod ipsa potestas que dabitur de dictis castro et villa de Exerica et castro de Uxone censeatur dari et detur pro toto dicto comitatu de Exerica et pro aliis locis et iuribus que nunc ut predicitur vobis damus. Et quod pro ipso comitatu et omnibus hiis que vobis damus sitis vos et vestri vassalli nostri et nostrorum perpetuo successorum nobisque, et eis obediatis et obediant et fidelitatem observetis et observent sic quod de dicto comitatu et hiis que vobis damus ac de vobis et vestris nobis et successoribus nostris malum seu dampnum nullo tempore eveniet seu continget. Quin imo in ipso comitatu et in eius fortaliciis recipietis et recolligetis nos et successores nostros ac nostrum et eorum primogenitum iratos et pactatos totiens quotiens inde fueritis requisiti, tamen possitis remanere vos et vestri oficiales infra dictum comitatum et limittes ipsius, extra tamen locum et terminos date potestatis. Teneamini etiam vos et vestri observare inhibiciones nostras generales et omnes foros et usancias, ordinaciones et usus, monetas et observancias regni Valencie pro predictis que vobis damus ut alii barones regni Valencie, ac venire ad curias et parlamenta per nos et successores nostros indicendas et indicenda in regno Valencie prout veniunt et tenentur venire alii barones eiusdem regni, et alia etiam facere et complere que alii tenentes pro nobis feuda honorata in dicto regno facere tenentur et debent. Retinemus etiam nobis et nostris successoribus quod si vos aut vestros successores in predictis que vobis damus quantumque ad regalem dignitatem provenire contigerit et aliquod regnum aut regna cum effectu habueritis in totum vel in maiori parte eo ipso predicta omnia et singula que vobis damus sint nostra et nostrorum nobisque ac nostris successoribus regibus Aragonum integre revertantur. Sint etiam nostra et nostrorum et devolvantur ipso iure omnia supradicta que vobis damus ad nos et successores nostros reges Aragonum si, quod Deus avertat, vos vel vestros successores masculos descendentes in infinitum in quacumque etate mori contigerit absque filiis masculis de legitimo matrimonio procreatis, quo tamen casu si filia una vel plures de legittimo matrimonio superesssent valeatis vos et vestri racionabiliter eas dotare in peccunia iuxta earum decenciam et in matrimonio collocare eisque et cuique earum dotem et dotes ac decentem quantitatem peccunie pro earum hereditate parte ac legittima constituere, legare, dimittere et assignare super predictis que ut predicitur vobis damus. Que quidem dotes et quantitates peccunie eis tradantur per nos et successores nostros cum nupserint vel religionem intraverint, et antea donec in eis satisfactum fuerit non teneantur dimittere castra, villas et loca super quibus dicte dotes et quantitates eis fuerint assignate, sed tamen nullo tempore predicta que vobis damus valeant ad feminam pervenire. Et est sciendum quod dictum comitatum de Exerica damus vobis franchum, liberum et quitium ab omni obligacione pignoris et ypothece vel alterius obligacionis, sic quod si in aliquo est obligatus in totum vel in partem illum teneamur disobligare et quitare ab onere et obligacione quacumque, et quod interim retineatis dictum comitatum Bisulduni cum omni ea integritate qua ipsum vobis donavimus et eum hodie tenetis quousque nos aut nostri deimpignoraverimus et redemerimus dictum castrum et dictam vallem de Uxone et dictam alcaream d’Alfandaguella et quod ea vos habeatis quitia et expedita ab omni impignoracione et obligacione qua vel quibus sint obligata et impignorata, sublato tamen de presenti nomine comitatus Bisulduni cum velimus amodo vos comitem de Exerica nominari. Tunc quidem vobis [obtinente et possidente?] ipsa castrum et vallem de Uxone et alcaream plenarie et potenter ut vestra, dictus comitatus Bisulduni cum redditibus et iuribus universis eisdem reducatur eo ipso et pro reducto censeatur ad inclitum et magnifficum infantem Iohannem, primogenitum nostrum carissimum, ducem Gerunde et comitem Cervarie, de cuius ducatu loca omnia dicti comitatus existunt et erant antequam ipsum comitatum erexissemus et cui duci esmenda fecimus per modum cambii seu permutacionis de villa Castillionis campi Burriane. Unde volumus, intelligimus et declaramus quod vobis [tenente et possidente?] pacifice, plenarie et potenter dictum castrum et vallem de Uxone et dictam alcaream de Alfandaguella virtute redempcionis et luicionis inde faciende, dictus dux pari modo habeat, teneat et possideat dictum comitatum Bisulduni cum ea integritate qua vos ipsum hodie possidetis. Et est sic quod dicta castrum et vallis de Uxone et alcarea d’Alfandaguella sunt impignorata pro quingentis mille solidos barchinonenses vel circa, unde volumus quod si nos solverimus trecentos mille solidos pro dicta redempcione facienda, eo casu confestim villa Bisulduni nobis et nostris successoribus regibus Aragonum reducatur et integre revertatur, pari modo de villa Campirotundi si ducentos mille solidos ex dictis quingentis mille solidis duxerimus exsolvendos. Hoc etiam declarato, condicto et retento vobis dicto infanti et pro securitate donacionis predicte quam vobis facimus de dicto comitatu de Exerica quod si quacumque de causa, iure vel racione dicta baronia de Exerica et loca eiusdem que vobis damus et que in comitatum ereximus a vobis evincerentur in totum vel in partem, tali casu dictus comitatus Bisulduni remaneat et sit vobis perpetuo obligatus et ad ipsum et loca eiusdem habeatis et habere possitis liberum regressum illaque habere, tenere et possidere ut declaratur inferius in satisfaccionem, compensacionem et esmendam rei evicte de baronia predicta aut pa[rt]e ipsius. Quare volumus et declaramus quod dictam baroniam habeatis et teneatis ac possideatis quitiam et expeditam ab omni onere debitorum et obligacionum et accionum que adversus eam possent fieri per quascumque personas, sic videlicet quod prorata eius [adevinceretur], de dicta baronia habeatis regressum ad dictum comitatum Bisulduni ut de ipso et redditibus eiusdem teneatis et possideatis tales et tantos qui sufficiant plene ac integre ad id quod evictum esset de baronia predicta. Promittimus itaque vobis dicto infanti stipulanti predicta omnia et singula prout superius a nobis sunt dicta rata, grata et firma semper habere et per nos et successores nostros tenere et observare et contra non facere vel venire iure aliquo sive causa. Mandamus etiam dicto nostro primogenito presenti et consentienti, ut inferius continetur, aliisque successoribus nostris et ipsius ut concessionem et donacionem huiusmodi teneant inviolabiliter et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione. De dicto siquidem feudo pro tradicionem huius ensis vos dictum infantem presencialiter investimus, supplentes et collentes ex plenitudine nostre regie potestatis omnem deffectum siquis forsan quacumque de causa intervenerit seu dici posset intervenisse quomodolibet in predictis. Ad hec ego dictus infans Martinus recipiens a vobis dicto domino rege, patre et domino meo reverendissimo, donacionem huiusmodi et investituram dicti feudi cum graciarum humili accione promitto et convenio vobis, dicto domino regi stipulanti nomine vestro ac successorum vestrorum, ac iuro per dominum Deum et eius Sancta Quatuor Evangelia corporaliter a me tacta predicta omnia et singula per nos retenta et condicta attendere, complere, tenere et observare et ad ea tenenda, complenda et observanda me et successores meos obligo et volo esse perpetuo obligatos. Et nichilominus presto et facio vobis dicto domino regi homagium ore et manibus comendatum sub cuius homagii et dicti iuramenti virtute promitto quod ego et mei successores in dicto comitatu erimus vobis et successoribus vestris regibus Aragonum et Valencie boni et legales vassalli pro dicto feudo et prout vassalli tenentes feudum ad forum regni Velencie et consuetudinem Cathalonie suo domino sunt astricti. Volo et etiam consentio expresse quod me habente, tenente ac possidente pacifice dictum comitatum de Exerica et dictum castrum et vallem de Uxone et dictam alcaream de Alfandaguella que habent redimi et disobligari ab impignoracione predicta, dictus comitatus Bisulduni reducatur et reductus censeatur cum omnimoda integritate dicto ducatui Gerunde et ad proprietatem dicti domini ducis, salva tamen eviccione per vos dictum dominum regem supra expressa. Nos itaque infans Iohannes, dicti domini regis primogenitus, dux Gerunde et comes Cervarie, visis et intellectis omnibus et singulis contentis superius, eis expresse ac de certa sciencia [assentimur] videlicet tam quoad retencionem dicti comitatus Bisulduni6 quam percepcionem omnium et singulorum reddituum et iurium eiusdem faciendam per dictum infantem Martinum, fratrem nostrum carissimum, quousque teneat et possideat plenarie et potenter dictum comitatum de Exerica et dictum castrum de Uxone et vallem eiusdem et dictam alcaream de Alfandaguella, que habent redimi et disobligari ab impignoracione predicta, et etiam quoad eviccionem ad quam dictus comitatus Bisulduni remanet obligatus in casu quo dicta baronia de Exerica aliquo casu evinceretur, ut superius es expressum. Et promittimus ac iuramus per dominum Deum et eius sancta Qua tuor Evangelia corporaliter a nobis tacta quod omnia et singula supradicta in favorem vestri dicti infantis Martini et dicte donacionis regie vobis facte rata, grata et firma semper habebimus et inviolabiliter observabimus omni difficultate et con\tra/diccione cessante.

Правообладателям