Читать книгу La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí. (1372-1396) онлайн
77 страница из 109
Testimonis: Berenguer de Cruïlles, camarlenc; Dalmau de Cervelló, cambrer, i Jordi Joan, dispenser de l’infant Martí.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, ff. 105r-107v.
Bernardi de Alpicato. 34
Pateat universis quod nos infans Martinus etc.,35 quia dictus dominus rex, pater et dominus noster carissimus, racione concessionis et donacionis dudum per ipsum nobis facte de comitatu de Exerica, nobis tradere seu tradi facere debet posesionem castri et Vallis de Uxone et alcaree de Alfandiguella ac locorum de Bivel et de Caudiel, sitorum in regno Valencie, cum fortalicis et edificiis, turribus et fortitudinibus, territoriis et terminis dictorum castri et vallis ac locorum predictorum, et cum baronibus seu nobilibus, militibus et dominabus et personis generosis, feudatariis et vassallis, hominibus et mulieribus cuiuscumque legis, secte, status vel condicionis existant, et cum mansis, borgiis, terris, honoribus et possessionibus, censibus, agrariis, decimis, redditibus, mero et mixto imperio et iurisdiccione omnimoda ac eius exercicio, questis, cenis, subsidiis, monetaticiis, exitibus, proventibus, obvencionibus, pace et guerra, hoste et cavalcata et eorum redempcionibus, et cum omnibus dominiis personarum et rerum, et generaliter cum omnibus servitutibus et iuribus realibus et personalibus et aliis quibuscumque que ad ipsum dominium in dicto castro et Valle de Uxone et alcarea de Alfandiguella et locis predictis ante donacionem predictam pertinebant seu poterant pertinere quoquomodo. Quam quidem possessionem de predictis tempore quo dictus dominus rex tradi nobis fecit possessionem vill[e] de Exerica et aliorum locorum ipsius comitatus, tradi nobis facere non potuit cum ipsa teneretur aliquo titulo vendicionis, pignoris vel alterius obligacionis, sed nobis [et in posse nostro] in esmendam et satisfaccionem predictorum comitatum Bisulduni et vicecomitatum de Basso, quos iam tenebamus et possidebamus certis titulis ex pacto inter dictum regem et nos inhibicio remansit que possedimus, possidemus et possidere debemus tantum et tamdiu donec ipse dominus nobis tradiderit seu tradi fecerit possessionem castri et vallis predicte de Uxone et alcaree d’Alfandiguella ac aliorum locorum et omnium et singulorum predictorum. Qua quidem possessione adepta et solutis etiam nobis decem mille solidis per dictum dominum regem seu dominum ducem quos nos exsolvimus Bertrando de Vallo, legum doctori, pro quibus tenebat in pignore locum de Novalitxes, quem ab ipso redemimus quemque dictus dominus rex nobis redimere tenebatur, nos pari modo eidem domino vel domino duci restituere tenemur et debemus dictos comitatum et vicecomitatum ac sibi tradere seu tradi facere possessionem eorundem et villarum, locorum, sacrariorum sive populorum, mansorum, bordarum, hominum et mulierum ac aliorum hominum et singulorum ad dictos comitatum et vicecomitaum pertinentium quoquomodo, sub condicionibus tamen subscriptis circa que peragenda aliis occupati negociis non valemus personaliter incedere seu vacare. Idcirco, de prudencia, industria et legalitate vestri dilecti nostri Bernardi de Alpicato, iurisperiti Valencie, confidentes ad plenum constituimus et ordinamus procuratorem nostrum certum et specialem ac ad infrascripta generalem, videlicet ad petendum et recipiendum pro nobis et nomine nostro possessionem corporalem seu quasi dictorum castri et Vallis de Uxone et alcaree de Alfandiguella et locorum etiam de Bivel et de Caudiel ac aliorum omnium et singulorum predictorum, de quibus dictus dominus rex nobis tradere seu tradi facere debet possessionem corporalem seu quasi ut est dictum. Et etiam, ad petendum et recipiendum nostro nomine et pro nobis fidelitates, iuramenta et homagia a feudataris, militibus et dominabus, personis generosis, feudatariis et vassallis, hominibus et mulieribus cuiscumque legis, secte, status vel condicionis existant dictorum castri et vallis, alcaree et locorum predictorum, necnon recognicionem ab alcaydo dicti castri36 tenendo et custodiendo bene et legaliter ad consuetudinem Ispanie quamdiu nobis placuerit castrum predictum de Uxone, et ad exercendum pro nobis et nomine nostro in dictis castro et valle, alcarea et locis predictis et eorum terminis merum et mixtum imperium et omnem iurisdiccionem altam et baxam, civilem et criminalem et aliam quamcumque; et in terminis ipsorum castri, vallis, alcare et locorum predictorum et cuislibet eorum, in illa videlicet parte seu partibus in qua seu quibus volueritis, furcas e medias furcas, costellos et alia signa exercicium iurisdiccionis designancia nostro nomine et pro nobis erigendum et ponendum, necnon etiam officiales quoscumque dicti castri et Vallis de Uxone et alcaree de Alfandiguella ac locorum predictorum de Bivel et de Caudiel pro nunc officia exercentes ad ipsis officiis removendum, et si vobis videbitur eadem officia ipsis officialibus qui nunc sunt comitendum et tornandum aut alios si malueritis de novo creandum, ponendum et constituendum, et dictis universitatibus et singularibus de eisdem et eorum successoribus perpetuo ipsorum privilegia, libertates, franquitates, imnunitates, çunas et xaras ac bonos usus, de quibus tamen et prout hactenus eis bene usi fuerunt laudandum, approbandum, ratificandum et confirmandum. Preterea, constituimus et ordinamus vos dictum Bernardum de Alpicato procuratorem nostrum certum et specialem ad tradendum, possessione tamen predicta per vos nostro nomine adepta et receptis per vos .XM. solidis supradictos nostro nomine et pro nobis domino regi seu domino duci, fratri et domino nostro carissimo, \vel cui seu quibus ipsi vel alter eorum/ voluerint seu ordinaverint, possessionem corporalem seu casi de dictis comitatu et vicecomitatu ac villis, locis, sacrariis sive populis, mansis atque bordis et aliis omnibus et singulis supradictis et ad dictos comitatum et vicecomitatum pertinentibus aut pertinere debentibus quoquomodo sicut et prout nos ipsa tenebamus et possidebamus et nunc etiam tenemus et possidemus, et ad mandandum pro parte nostra militibus et dominabus et aliis hominibus et feminis tam feudatariis quam emphiteoticis aut aliis quibuscumque cuiuscumque legis, status aut condicionis existant in predictis comitatu et vicecomitatu et utroque eorum ac eorum et utriusque eorum terminis habitantibus et habitaturis vel alibi degentibus vel tenentibus seu habere aut tenere debentibus feuda, mansos, mansoverias, bordas, honores, possessiones seu iura aliqua pro domino dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum, et aliis etiam quibuscumque qui racione dictorum comitatus et vicecomitatus vel cuiusvis iurisdiccionis eorundem aut alterius eorum nobis sint modo aliquo obligati vel nobis teneatur quacumque de causa, quot (sic) de cetero habeant et teneant dictum dominum ducem pro domino suo et dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum et terminorum suorum et utriusque eorum. Et quod eidem domino duci et suis et quibus ipse voluerit respondeant et satisfaciant amodo de omnibus et singulis redditibus, censibus, agrariis, servitutibus, exitibus, proventibus et aliis universis et singulis iuribus, dacionibus, faccionibus ac aliis de quibus nobis racione vel occ[asion]e dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum et pertinenciarum et iurium eorum et utriusque eorum rependere et satisfacere teneantur et debent vi vel gratis vel alio quovis modo ipsique domino duci pareant et obediant, attendant in omnibus et per omnia tanquam domino eorum et dicti comitatus et vicecomitatus et aliorum predictorum et terminorum, pertinenciarum et iurium eorum et utriusque eorum, quodque ipsi domino vel dicto suo procuratori aut cui ipse dominus voluerit faciant et prestent sacramenta, homagia et fidelitates, et homines et mulieres quoscumque postquam \dicta/ prestiterint sacramenta, homagia et fidelitates absolvendum et deliberandum nostro nomine et pro nobis ab omnibus iuramento, fide, homagio, servitute et naturalitate ac dominio quibus nobis racione vel occasione dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum teneantur vel sint stricti aut modo quolibet obligati, necnon etiam ad concedendum dicto domino duci vel dicto suo procuratori postquam dicta fuerit per vos adepta possessio quot (sic) eorum propria auctoritate possint et libere valeant per se vel procuratores suos dictam recipere possessionem comitatus et vicecomitatus ac aliorum predictorum alio mandato vel licencia nostra minime expectata, et ad predicta omnia et singula procuratorem vel procuratores substituendum et eum vel eos si volueritis destituendum et revocandum totiens quotiens volueritis et vobis videbitur faciendum. Volumus tamen et sub hoc pacto et condicione vos ad dictam possessionem tradendam procuratorem nostrum constituimus et ordinamus ac licenciam et potestatem predictam vobis conferimus, quod in tradicione et concessione [quas] vos vel procurator substitutus a vobis de predictis comitatu et vicecomitatu ac aliis predictis nostro nomine facietis, retineatis quod propter dicte possessionis tradicionem non fiat nobis vel successoribus nostris seu fieri vel generari possit aliquid preiudicium sive dapnum in iurisdiccionibus infra limites dictorum comitatus et vicecomitatus constitutis quas nos emimus seu redemimus ab aliquibus personis que ipsas racione pignoris seu alterius obligacionis detinebant et possidebant, quin immo semper remaneat nobis et nostris quitia et illesa quousque quantitates peccunie quas pro empcione et redempcione earum dedimus et solvimus sint nobis plenarie exsolute \et/ quod omnes officiales dictorum comitatus et vicecomitatus et quevis alie persone que infra ipsos comitatum et vicecomitatum aliud pro nobis et curia nostra administraverint, de administracionibus per ipsas coniunctim vel divisim gestis et factis usque in diem qua dicta possessio per vos fuerit tradita ut prefertur, teneantur nobis seu auditori compotorum curie nostre compotum reddere et racionem et restas seu reliqua racionum, sique inde fuerint, nobis et curie nostre restituere et tornare, necnon ipsos officiales si in ipsis administracionibus fraudalosi seu c[u]lpabiles reperti fuerint quovis modo punire et condepnare, absolvere et difinire iuxta37 merita \eorum/ seu demerita prout nobis visum fuerit libere valeamus ipsosque et fideiussores per ipsos racione dictarum administracionum datos infra ipsos comitatum et vicecomitatum nostra propria auctoritate pro predictis capere et capi facere captosque detinere et in bonis eorum et cuiuslibet eorum excusacionem facere sicut nunc possumus et possemus si dicti comitatus et vicecomitatus penes nos remanerent. Et peccuniam que ex dictis punicionibus, condempnacionibus, absolucionibus et difinicionibus proveniet quoquomodo recipere et nostris voluntatibus aplicare, quodque omnes redditus et iura et quascumque peccunie quantitates tam per universitates et aliamas iudeorum \quam singulares personas dictorum/ comitatus et vicecomitatus nobis debitos et debita ac pertinencia quovis modo usque in diem qua dicta possessio per vos fuerit tradita nobis et curie nostre remaneant et sint quitia et intacta ipsasque et ipsa possimus petere, exigere, recipere et habere, et peti, exhigi, recipi et haberi facere et inde nostras facere voluntates, et pro ipsis et racione eorum nostra propria auctoritate quascumque execuciones et districtus facere et fieri facere et mandare tanquam de re nostra propria et quemadmodum nunc possumus et possemus si dicta possessio per nos minime traderetur. Que omnia nos nunc pro tunc et tunc pro nunc retinemus nobis et salvamus specialiter et expresse, comittentes nichilominus vobis sub condicionibus tamen et retencionibus supradictis super predictis omnibus et singulis et dependentibus, emergentibus aut connexis vel ea tangentibus quovis modo plenarie vices nostras et liberam et generalem administracionem cum plenisima facultate. Promitentes vobis et notario subscripto tanquam publice persone hec a nobis per vobis et pro omnibus aliis personis quarum interest vel poterit interesse legittime stipulanti et recipienti nos habere perpetuo ratum, gratum et firmum quicquid per vos aut per substituendum vel substituendos a vobis in predictis et circa predicta actum fuerit sive gestum et nullo tempore revocare sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. In quorum omnium testimonium huic instrumento sigillum nostrum apponi iussimus impendentem.