Читать книгу La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí. (1372-1396) онлайн
86 страница из 109
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 3r-v.
Infans Martinus etc., dilecto consiliario et ex[pen]sori nostro Georgio Iohannis, salutem et dileccionem. Humili supplicacione pro parte aliam[e sar]racenorum Vallis de Uxone nobis reverenter exhibita, percepimus quod vos compellitis seu compellere nitimini dictam aliamam ad vendendum nobili et dilecto consiliario et maioridomo nostro Berengario de Vilariacuto tres millia solidos censuales et annuales racione videlicet et pro illis triginta sex millia solidos per nos dudum eidem nobili Berengario graciose concessis, quod si fieret in magnum sicut fertur dampnum dicte aliame et singularium de eadem proculdubio redundaret, presertim propter molem debitorum quibus ipsa aliama oppressa existit, etiam quia de proximo nobis solvere tenentur mille florenos auri quos dudum nobis graciose dederunt et concesserunt, et quia plerumque pro talibus omnibus quam plures subsequntur missiones et expenssas. Quapropter supplicato nobis super predictis dicte aliame de condecenti remedio provideri, volumus ac vobis dicimus et mandamus quot dictam aliamam ad faciendum vendicionem predictam minime compellatis, verum quia omnino volumus quod dicti triginta sex millia solidos aut per viam vendicionis censualis aut in peccunia numerat[a] predicto nobili Berengario exsolvantur, ideo vobis dicimus et mandamus quot ad faciendum vendicionem seu vendiciones dicto nobili Berengario de Vilariacuto de censuali mortuo, ut est dictum, causa qua eidem nobili in peccunia numerata dictos triginta sex millia solidos impresenciarum solvere negatis, compellatis illam vel illas universitatem seu universitates locorum nostrorum regni Valencie que predicta melius et cum minori ipsorum dampno valeant subportare. Si vero universitates locorum nostrorum predictorum sunt simili vel maiori mole debitorum oppresse46 quam aliama Vallis de Uxone predicta, placet nobis quod dictam aliamam ipso casu compellatis ad faciendum vendicionem iam dicto nobili Berengario de mille solidis censualibus et annua[libus] et non ultra dictas alias uni[versi]tates vel illas ex eis que hoc melius valeant subportare compellere ad fa[ci]endum ve[nd]icionem dicto nobili Berengario de residuis duobus mille solidis, faciendo etiam ex parte [nost]ra illi seu illis ex dictis universitatibus que ad predicta se obligabunt omnes illas oportunas securitates et obligaciones quas voluerint et petierint de servando [eo]s et eorum bona a predictis indempnes.